

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 14: Versus 20
Et exivit sanguis.Aeterna poena pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur.Usque ad frenos equorum,id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos.Per stadia.Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.